Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/114

Da Wikisource.
100

De quibus omnibus etc.

Per me dictum Johannem Jacobum Notarium etc.

Testes Antonius de Pissina de Mediolano q: D. Jo: Jacobi, Coelestinus Doria a secretis praephati Ill.mi Principis q. D. Francisci, Nicolaus Valentinus Venetus de Colonia, D. Ludovicus Zulferanus de Regio q: D. Georgij familiares Suae Excellentiae et Hyeronimus Cibo Notarius frater mei Notarii infrascripti ad praemissa vocati et rogati.


VI.


In nomine Domini. Amen.

Cum deambulatoria sit hominis voluntas usque ad mortem, idcirco praephatus Ill.mus et Exc.mus D. Andreas Amelphi princeps etc. sanus Dei gratia mente loquela corpore et intellectu et in sua bona ac sana existens memoria, cupiens codicillari et aliquid ex praedictis ordinatis per ipsum et dispositis detrahere ac reformare, igitur codicillando ordinavit ac disposuit in omnibus ut infra, videlicet quia sciens se posse disponere de locis viginti, libris trigintatribus, solidis sex, et dinarijs octo juxta formam testamenti q. D. Hieronimae De Auria q. Branchae, ulteriusque de proventibus locorum septuaginta comperarum Sancti Georgij ipsius testatoris respondendum esse singulo anno Clarae filiae q. . . . . et pro ut sub columna locorum ipsius Ill.mi Codicillantis comperarum Sancti Georgij diffusius constare asseruit, cui pro veritate relatio habeatur, ipsaque omnia loca legasse Ill. D. Pagano D’Oria filio q: Ill.i D. Joanettini et pro ut ex suprascriptis ordinationibns per ipsum factis apparet, propterea codicillando ac ex dicto legato facto dicto Ill.mo D. Pagano adimendo et reformando disposuit in omnibus ut infra, videlicet quia ipse Ill.mus D. Andreas ordinavit, legavit et voluit dicta loca viginti, libras, soldos, et denarios in una . . . . . dicta loca de quibus respondetur annumatim dictae Clarae in alia describi et scribi in una ratione ex parte in credito nomine et capite ipsius Ill.mi D. Andreae