Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/61

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

DOCUMENTO I.


Guglielmo Re dei Romani concede al primogenito de" Fieschi il titolo ed i privilegii di Conte Palatino.1 Anno 1249.


Wilielmus Dei gratia Romanorum Rex, semper Augustus, viris nobilibus Opizoni, Alberto, Jacobo, Thedizio, et Nicoleto, comitibus Lavaniae, dilectis fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Regalis solertia Imperio subditorum merita provida deliberatione discutiens, benemeritos solet attollere laudibus, et beneficiis uberioribus amplexari. Hinc est quod cum vos et vestri erga Romanum Imperium illam conservetis constantiam, illumque servetis affectum, ut inter alios confideles mereanimi ab eo specialis praerogativae titulo insigniri. Nos haec non immerito attendentes, hanc vobis et Domui vestrae de Flisco concedimus dignitatem, privilegium seu honorem, ut quicumque ex nunc et in perpetuum successive inter Dominos de Domo praedicta sit, et fuerit major natu, comitis palatini dignitate prefulgeat, et honore, et comes palatinus existat, rum omni jure, omni Dominio, omni jurisdictione,

  1. Vedi Lunig, Codex Italiae Diplomaticus. Vol. II, pag. 2459.