Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/62

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
48

et causa, et cum omnibus pertinentiis ad dignitatem ac honorem praedictum. Insuper etiam volentes Domum vestram specialis privilegii honore fulgere, vobis et haeredibus vestris duximus concedendum, ut quandocumque ad conservatorem vel ejus vicarium ex criminali negotio, vel civili per Italiam a cujuscumque audientia contigerit appellari majori natu dictae Domus vestrae de Flisco, qui nunc est inter vos, et in perpetuum fuerit successive, liceat has causas appellationum cognoscere, et terminare easdem, ac executioni mandare, justitia mediante, et aliis mandare judicibus terminandas, ac constituere et creare judices per provincias qui cognoscendi de eis, terminandi, ac executioni mandandi habeant potestatem, prout eis visum fuerit expedire. Regali etiam munificentia vobis ac Domui vestrae in perpetuum, et vestris successoribus successive concedimus in his, qui nunc sunt, vel in perpetuum inter omnes de praedicta Domo fuerint, major natu dandi tutores et curatores minoribus et aliis qui tutela et cura indigent, eorumque alienationibus interponendi decreta, faciendi judices ordinarios et Tabelliones publicos Imperiali auctoritate vel Regia per Italiam liberam habeant facultatem. Ad haec etiam vos et Domum vestram, ac haeredes vestros in perpetuum cupientes specialibus honoribus, et insigniis decorare, vobis hujusmodi concedimus potestatem, ut quicumque de Domo praedicta nunc est, et in perpetuum fuerit pro tempore major natu, cudendi monetas novas sub nomine Imperatoris in terra vestra et ubicumque per Italiam, cujuscumque speciei, vel generis, sub imagine et superscriptione Regis, vel Caesaris habeat facultatem, eacdemque Imperiales noncupentur pecuniae et ubique sicut monetae legitimae communiter expendantur. Praeterea vobis et vestris haeredibus successive in perpetuum Regali providentia duximus concedendum, ut quicumque de Domo vestra major fuerit natu, de nostro et successorum nostrorum consilio reputetur, et omnibus nostris et successorum nostrorum consiliis libere valeat interesse, et ubicumque, et quandocumque, et quocumque tempore ipse major praedictae