Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/64

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
50

nostri nomine, et pro utilitate ipsius Episcopatus damus, concedimus, et tradimus tibi Oberto Auriae filio D. Petri Auriae civi januensi in rectum feudum nobile et gentile totum illud, quod in territorio Lodani, vel circuita Lodani infra has coherentias a fossato Carresii ad mare, ut consuevit currere, usque ad cimam Castellarii sicut vadit transitum, sive senterium versus Vulpariam usque ad Petram incisam versus Lodanum , dicti Episcopatus nomine habemus, vel habere usi sumus, vel nobis dicto nomine competit, seu competere potest in terris cultis, et incultis, et possessionibus, domibus, edificiis, hominibus, fidelitatibus, jurisdictionibus, contili, et districtu debitis, fictis, vel actionibus, rupibus, et ruinis, et piscationibus, datiis, et collectis, et bannis, et roxiis, et angariis, et perangariis, et omnibus aliis, supra terram, et infra terram ibidem dicto Episcopatui competentibus, excepta decima, quam nobis tenemus, et specialiter reservamus, excepto quod tu et haeredes, et successores tui ad quos praedicta pervenerint, nobis et successoribus nostris annuatim in festo purificationis Gloriosae Virginis Mariae nomine census, seu fructus, vel debiti dare et reddere tenearis libras novem denariorum Ianuae, et etiam nobis et successoribus nostris fidelitatem facere et servare, et omnia in feudum rectum et gentile tenere. Item dicto nomine damus cedimus et tradimus, vel quasi transferimus et mandamus tibi Oberto praedicto, dicto nomine omnia jura, rationes et actiones reales, et personales utiles, et directas, atque mixtas, et meri imperii atque mixti, quae in praedictis, et circa praedicta dicto nomine habemus, et usi sumus, et nobis competunt, et competere possunt, ita quod ex his, et pro his agere, petere, uti, defendere, et omnia demum facere, quae merita causarum et negotiorum postulant, et requirunt, et quae, nosmet facere possemus, constituendo te procuratorem, ut in rem tuam propriam. Hanc quidem in feudum dationem, vel traditionem, vel quasi omnia, et omnia infrascripta et singula, et universa per nos, nostrosque successores nomine praedicto tibi Oberto praefato, et haeredibus et successoribus tuis ad quos dictum