Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/65

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

51

feudum pervenerit ratam, et rata, et firmam firma, irrevocabilem et irrevocabilia habere et tenere, et eam, et ea ab omni persona, colegio, et Universitate defendere, et explere, et distrigare, et autorizare, et nos dicto nomine pro defensione ipsius et ipsorum apponere sub poena dupli de quanto contrafieret, statis manentibus dicti feudi datione, et concessione, et contractu, et omnibus supradictis tibi Oberto supradicto stipulanti promittimus nomine supradicto, et reficere omnes expensas, damnum et interesse quas et quod occasione praefata facies, vel incurreris ob hujusmodi, vel succumbendo in judiciis et extra, inde tibi tuo verbo simplici credendo sine juramento, et sine testium, et aliqua probatione tibi dicto nomine restituere, et resarcire promittimus sub obligatione omnium fructuum dicti Episcopatus 1 illud totum quod dicto nomine habetis vel habere usi estis, seu dictus Episcopatus habet, et habere usus est in territorio, et circuitu Lodani infra coherencias infrascriptas, et de ipso feudo, et hominibus ipsius feudi vos et successores vestros juvare omni tempore promitto contra omnes personas, excepto quod mea persona non teneatur contra Comune Januae, nec contra Comune Albinganae vos juvare. Item quod infra dictas coherentias meo vel haeredum, et successorum meorum tempore bannita aliqua non fiet nisi aliis meis hominibus Lodani fiet. Insuper convenio, et promitto vobis dicto Episcopo dicto nomine, quod pro dictis quae a vobis dicto nomine recepisse confessus sum, et ut supra specificatum est per me et haeredes, et successores meos dicto nomine annuatim in festo Purificationis Gloriosae Mariae Virginis, nomine census vel fictus, seu debiti reddam, et solvam libras novem denariorum Ianuae. Item quod illud totum, ut dictum est superius, et determinatum in feudum a vobis, et successoribus vestris per me, et haeredes, et successores meos ad quos illud

  1. È evidente, che qui manca una parte dell’atto, cioè la conchiusione delle obbligazioni del Vescovo, ed il principio delle promesse del Doria. L’Ughelli nella sua Italia Sacra, vol. IV, pag. 917, ricorda l’infeudazione di Loano ad Oberto Doria.