Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/66

Da Wikisource.
52

perveniet rectum, nobile et gentile tenebo, et de eo faciam, et haeredes et successores mei ad quos illud pervenerit, facient fidelitatem vobis, et successoribus vestris, et ea servabo, et servabunt in omnibus, et per omnia vobis et ipsis nomine praenotato. Praedicta vero omnia vobis dicto Episcopo praefato nomine per me, et haeredes, et successores meos ad quos dictum feudum pertinuerit attendere et observare et complere promitto, alioquin poenam dupli de quantum (sic) contrafactum fuerit ratis manentibus promissione, et contracto, et omnibus supradictis vobis domino Episcopo stipulanti dare et solvere promitto, et reficere omnes expensas, et damnum et interesse quas et quod occasione praedicta feceritis, et incurreritis, seu sustinueritis nomine supradicto, obtinendo, vel succumbendo in judicio, vel extra, inde vobis vestro verbo simplici credendo sine juramento, et testium probatione, et qualibet alia probatione vobis dicto nomine restituere, resarcireque promitto sub obbligatione dicti feudi. Ad hoc actum et expressum et in pactum deductum inter nos Dominum Episcopum ex una parte, et dictum Dominum Obertum ex altera, quod si pro tempore quaestio aliqua mota fuerit de dicto censu novem librarum, quod tu Dominus Obertus, vel haeredes, et successores tui non tenearis, nec teneantur probare, quod solutio facta fuerit dicti census de temporibus seu de annis, qui elapsi tunc temporis erunt, nisi tantum de quinque proxime elapsis. Item quod omnia facta sint ad voluntatem et mandatum Domini Archiepiscopi, et Capituli Januensis, ita quod si Dominus Archiepiscopus, et Capitulus Januae praefata omnia confirmare noluerint, quod sint cassa et vacua, et nullius valoris, sicut erant ante donationem praedictam.

Ista sunt nomina hominum, quos dictus Dominus Episcopus dedit infra dictum feudum Oberto Auriae antedicto. In primis Jacobus Pinea, Carlettus de Costa, Salutius de Podio, Rubaldus de Gozo, Vivaldus de Bonsignore, Ricchierius de Picullo, Peverellus Taxus, Jacobus Riccius, Oddo de Costa, Rogerius Riccius.

Actum in Castro Petrae, praesentibus testibus Leone de Gavio