Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/70

Da Wikisource.
56

immunis ac liber sit, salvo tamen et reservato, quod tam ipse quam homines dictorum castrorum, terrarum, locorum, et districtuum, ubi ad hoc requisiti fuerint, teneantur, guerram vivam facere nostris et Imperii rebellibus ac aliis, quibus nos et nostri successores, Imperatores et Reges Rom. bellum indiceremus, vel ab ipsis indictum haberemus, nec non homines nostros omni tempore intromittere et receptare ad faciendum dictis nostris et imperii rebellibus et hostibus ut supra, guerram vivam, et ad exercitus et expeditiones nostras, quando requisiti fuerint, teneantur venire, et omnia servitia nobis, et Imperio ex jure veteri et novo atque consuetudine Italiae praestare debita et consueta. Quodque idem Illustris princeps pro quibuscumque civilibus causis, solum coram nobis aut successoribus nostris conveniri, neque ad aliud tribunal seu forum invitus ullo modo trahi possit, quodque ipse, et semper antiquior, vel ille de familia qui juxta ordinationem ab ipso principe faciendam, vel alia ex lege primogeniturae in praenarratis feudis successerit, monetam nedum argenteam, sed et auream, atque aeream cudere seu cudi facere valeant, sintque sacri lateranensis palatii nostri comites, cum omnibus et singulis privilegiis honoribus et immunitatibus, quibus coeteri comites nostri palatini quomodolibet gaudent atque fruuntur, ac notarios, milites, et doctores creare, naturales, bastardos, ac spurios legitimare possint, et valeant. Quem etiam illustr. principem ejusque in dictis castris, locis, terris, bonis et juribus donatis successores omnes et singulos una cum eisdem castris, locis, terris territoriis et bonis, ac juribus antedictis in nostram et S. R. Imp. protectionem et salvaguardiam recipimus. Decernentes, et hoc Imperiali nostro statuentes edicto, quod ipse Illustris princeps Auria, haeredesque et successores sui, et ab illis descendentes praemissis et omnibus privilegiis, praerogativis, gratiis, honoribus et juribus ubicumque per S. R. Imperium tam in Germania, quam in Italia gaudere, ac libere uti et frui possint et valeant, quibus dicti comites de Flisco, eorumque progenitores usi et gavisi sunt, et alii sub nostra et S. R. Imperii protectione et salvaguardia