Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/71

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

57

constituti gaudent et fruuntur, de jure vel consuetudine, omni impedimento et contradictione cessante, salvo semper nobis et successoribus nostris, ac Rom. Imperio jure directi dominii, et omnibus juribus et honoribus quae in feudis Domino superiori reservari debent, et consueverunt, et aliorum, quos praedictae rebellionis et lesae Majestatis delictum et nostra sententia non complectitur, jure salvo, atque hac insuper lege, quod ipsius principes haeredes qui ex sua dispositione vel alias, ex forma hujus nostrae investiturae in praedictis castris, terris, locis, et feudis successuri sunt, illa semper cum vacuerint, aut casus postulaverit a nobis aut successoribus nostris Rom. Imp. vel Regibus recognoscant, illorumque, prout juris est investituram accipiant, ac debitum homagii juramentum praestent, quemadmodum in praemissorum omnium per nos concessorum cognitionem honorabilis doctus noster et Imp. sacri fidelis dilectus, Joannes Maria de Auria Speronus, juris utriusque doctor, praefati illustris principis et consiliarii ac generalis capitanei nostri Andreae ab Auria procurator legitimus, nomine et in animam ipsius, pleno ad id mandato suffultus, coram nobis constitutus, solitum ac debitum homagii et fidelitatis, cum humillima reverentia in manibus nostris praestitit juramentum. Quod videlicet ex nunc in antea nobis nostrisque successoribus Rom. Imperatoribus et Regibus legitime intrantibus, ac S. Rom. Imperio velit et debeat esse fidelis, nostrumque et S. Imperii damnum avertere, bonum, honorem et utilitatem pro omni possibilitate procurare et promovere, quodque nunquam erit in consilio, in quo de periculo et damno nostro tractetur, et si quid tractari sciverit, nobis propalabit, ac omnia alia et singula faciet, quae nostri et Imp. sacri fideles vasalli de jure vel consuetudine facere debent et tenentur, dolo et fraude semetis. Proinde mandamus universis et singulis dictorum castrorum terrarum et locorum vasallis, officialibus, et subditis, quatenus praefatum Illust. Andream ab Auria Principem a Melphi ejusque haeredes et successores supradictos in eorum utiles Dominos agnoscant, recipiant et admittant, atque in omnibus et singulis tam judicialibus,