Pagina:Peregrinaggio di tre giovani figliuoli del re di Serendippo.djvu/5

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

præmissis, aliquis ignorantiam praetendere possit, quod praesens motus proprius in Acie Campi Floris, et in Valvis Cancellariæ Apostolicæ huius Almæ Urbis affigatur, et ibidem per affixionem publicetur, et quod sic affixus, et in ipsis operibus per tempora impressus, per eundem omnes, quos tanget, ac si eisdem personaliter intimatum foret, expresse volumus, et mandamus irritum, et inane quicquid secus attentare contigerit. Præmissis omnibus constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, caeterisque; in contrarium facien. non obstantibus quibuscunque.


PLACET I.


A tergo.


Anno à Nativitate Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo, Indictione octava, Die vero vigesimatertia mensis Octob. Pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Iulii divina providentia Papae tertii, Anno primo, Retroscriptae literæ affixae et publicatæ fuerunt in locis retroscriptis per me Iacobum Carratum Cursorem.

Mathurinus magister Cursorum.



*iij