Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/111

Da Wikisource.
98 De Nuce Maga

tyr Acathius appensus tormentis fuerat excruciatus, cuius sanguine irrigata adhuc virens in memoria hominum perseveret, et sit in posterum permansura, ex Baronio Maij 8. Niceph. h. 13. cap. 38. ipse ut mei magni debentis animi arram tanto representem viro haec infero.

Diximus in 1. cap. cum Plin. umbram nucis peculiariter sensus capìtis vitiare, quare Demon, qui pro auxilijs solet uti passivis naturalibus, ut striges maiori efficacia eorum sensus à rerum divinarum consideratione obcaecentur, sub illa sensus alios miseros, ludos, convivia, ususque venereos, animique expletionem admittit, ac excitat.

Tum quia sub umbra nucis melius conservantur, et stimulantur tripudia; cum soli nuci cadendo somnum, et tripudium, seù sonum dare datum sit, ex Pl. l. 15. 12.

At ut allegoricè discurramus umbra nucis electa fuit ad patefaciendam lamiarum hippocraticam naturam, Nucis enim umbra in apparentia grata, et iuvans videtur, in existentia, effectuque nociva, et naturaliter vetitum est dormire sub illa, sic externè, cum coronis apparent ianarae, quibus abutuntor ut alias, aliosque decipiant, et ad concilia trahant, dici potest cum Matth. 7. veniunt ad