Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/81

Da Wikisource.
68 De Nuce Maga


APPENDIX MURCHONO.

De mala conversatione prohibenda.


P

Lura tibi dicenda non corrispondentia tuo pio Dominatori D. Illustriss. Michelang. Bagliono Marchioni N.P. quae velo silentij velo, fuge malam conversationem, nam Plutarchus lib. de cogn. vero amico ab adulatore, notavit tantam habere vim assiduam consuetudinem, ut imprudenter exprimamus vitia eorum, cum quibus agimus, unde Euseb. lib. 6. de praepar. Evan. S. Bonos quippè mores conversatio prava corrumpit, sicut etiam pravi mores proba conuersatione corriguntur. Seneca tertio de ira sumuntur à conversationibus mores, et ut quaedam contactu in corpus vitia transiliunt, ità animus mala sua proximus tradit. Ebrietas convictores in amorem vini traxit. Impudicorum caetus fortes etiam viros emollit. Avaritia in proximos virus suum transtulit: eadem è diverso ratio virtutum est, ut omne quod secum habent mitigent. Nec tam valetudini profuit utilis regio, et salubre coelum, quam animis parum firmis in turba meliorum versari.