Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/83

Da Wikisource.
70 De Nuce Maga

de amoribus meretricum fingentes, libidinum flammas, seù irritamina, quae omnia à veris zelosis Pastoribus, vel interdicenda, vel corrigenda. Narrat Plutarchus de amat. enar. de Strabone, qui Aristocheam formossissimam puellam nudam videns, in eam magno utriusque malo exarsit, sunt exempla ferè innumerabilia, ut in specul. exempl. in Prato Florido, et recordor Susannae, cuius visus mutavit senes in iuvenes Daniel 13. Davidis, et Bersabeae. Nec nos sumus Davide Sanctiores, vel Salamone sapientiores, vel Samsone fortiores inquit S. Hieronymus, idcircò oculos nostros avertamus, ne videant obiecta vana, et periculosa. Gēntiles etiam legimus haec evitasse. Augustus ex Svet. cap. 44. Foeminis ne gladia ores quidem, nisi ex superiore loco spectare concessit: Athletarum vera spectacula muliebrem sexum submovit, habes C. de repudijs, l. consensu, §. vir quoque licuisse marito repudiare uxorem, vel fine iusta, vel probabili causa fortis pernoctantem, vel Circensibus, vel Theatralibus ludis, vel arenarum spectaculis in ipsis locis, in quibus haec assolent celebrari se prohibente gaudentem, ut Semphronius suam repudiavit uxorem, quod ludos funebres spestasset, hinc rectè Lacedaemoni non solùm imagines, sed li-