Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/98

Da Wikisource.

Beneventana. 85

Con l’oglio del piacer s’unge, e si sfrega;
Indi à caval veloce più che vento,
Sopra ‘l concupiscibile appetito,
Alla noce sen và di Malavento,
Che ben non si può dir dove il mentito
Banchetto, e privo de l’honesto sale, et c.


Nux igitur maga describitur, quòd sit arbor mira quantitate alta, lata, ramificata ordinato artificio omni tempore Lamiarum oculis viridis à Principe Daemonum destinata, ut nefandorum conventiculorum, aliorumquè scelerum locus primarius.

Hanc descriptionem accepimus à lectione quorundam processuum contra ianaras manuscriptorum, ac à multis S.R.E. Inquisitoribus. Ex confessione earum, quae retulerunt ex mente, ac antiqua Longobardorum traditione, veterumquè Samnitum, quod illa Nux fere toto anno viridibus frondibus videbatur, fructusquè suos abundantes piramidali figura, qua trangularibus lineis emittebat, à multis non sine superstitione affectabantur, vetulaequè exterae magni emere solebant putantes esse contra terriculamenta nocturna, puerorum umbras, ad epilepticos motus gestas, nec non ad concipiendum masculinam prolem retentis intra matricem nucleis. Pellegrini aliqui Beneventani iti-