Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/16

Da Wikisource.
10 famiano strada

ceritatisque reliquerant? an, cum historia sit imago factorum, haec alla ratione referenda sunt, quam uti evenerunt? Ego vero non id queror incusove: sit hoc infelicitatis eorum, delegisse materialm ad scribendum, ex qua tam pudenda ad posteros exempla transmitterent. Sed illud queror: additas ubique fuisse ab historico eas (quas omisisset ultro, si narrare quam docere maluisset) interpretationes subiectionesque causarum et consiliorum, quibus ambigua quaeque, obscura, incerta in deteriorem partem plerumque trahit, omniaque suspicione metu diffidentiaque suspendit. Audi Cornelium Tacitum: «Augustus testamento Tiberium et Liviam heredes habuit; in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradii primores civitatis scripserat, plerosque invisos sibi, sed iactantia gloriaque ad posteros»1. Vide interpretationem non modo historicorum, qui testamentum illud retulere, nemini notam, sed, quod hic loquimur, animos legentium suspicionibus iisque nequioribus imbuentem. Ecqui liquit uni Tacito introspicere mentem Augusti, ab eoque gloriose ac superbe id actum esse tam diserte ac explorate pronunciare? Cur enim iactantia potius, quam aut studio verae laudis, aut eos ut conciliaret Liviae ac suis, aut etiam ut significaret morte demum finiri simultates? Sed haec sanctiora, credo, visa sunt quam ut decerent historicum suspiciose omnia criminoseque narrantem. Quid illud? Hispania missis ad senatum legatis «oravit ut, exempio Asiae, delubrum Tiberio matrique eius exstrueret»: non tamen assensus est Tiberius, «perstititque postea secretis etiam sermonibus aspernari talem sui cultum, quod alii modestiam, multi quia diffideret, quidam ut degeneris animi interpretabantur: optimos quippe mortalium altissima cupere; sic Herculem et Liberum apud Graecos. Quirinum apud nos deorum numero additos; caelera principibus statim adesse: unum insatiabiliter parandum, prosperam sui memoriam; nam contemptu famae contemni virtutes»2. Audi declamantem historicum inque aliorum rumoribus deterrima quaeque plurimis

  1. Lib. I Annalium, [c. 8].
  2. Lib. IV Annalium, [c. 37-38].