Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/27

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
20 pontano

Paxne facta est?... Anniversarium tibi sacrum cauponarium ex voto statuo... O misellam cauponam! Ecquandone mihi frondenti apio, laureo redimitas serto, exteriores fores, internas cellulas liceat coronare?... Verum ego sum stultior, occidente iam sole, diem qui ad exortum revocem.

V. — Atqui felicissimum tete, ipsamque cum primis tecum cauponam dicito. Pax diem instaurabit. Pacem in foribus atque in tabella pingito... Lucrum tibi vinarium, emolumentumque pulmentarium omnis generis, ingens, largum, opulentumque augurator!... Eveniet, mihi crede; eveniet! Tu tibi bene habe, cupasque ex urbe comportato huc vinarias... Fac rideant fores, effice ut omnis et domus et hortus renideat. Pax haec imperat, pacisque amicus Euhyus, cauponae ipsius atque cauponantium pater. Ego Neapolim propero, triente exsucto.

C. — Bene mihi fore pace ex hac, et libens volo et libentius auguror. Agite! qui adestis ministri... cyathos eluite! Socii, talos iacite!... hilaremus diem hunc Paci... Adest quaternio: quarto tibi potandum edico... Adest rursum quaternio: rursum tibi ductandum hoc est, udum, rorans, generoso e palmite. Ah ah! cecidit Canis... Tu quidem ipse sities, ut illa est siticulosa... hoc ipso praesertim tempore... En iterum Canis allatravit... Licet siti conficiare, tam male fortunatus qui sies! Euge euge tibi, caupo! Adest senio... adest rursum et senio. Mihi augurium hoc promitur; mihi ductandum est... Vel septies quidem... decies iterato ductitabo! quippe qui valentibus pedibus, capite valentiore utar. Compleamus hilariter numerum... At at... utorne ego recte oculis?... agglomerari ne ego pulverem video agitatu equino?... an ventus, me-