Vai al contenuto

Pagina:Rivista italiana di numismatica 1889.djvu/98

Da Wikisource.

la medaglia dei dottori di collegio di como 81

recognitis prius, et diligenter consideratis memoratis literis nostris regiis Potentissimi Caroli 2di Avuncali majoris et Prædecessoris nostri recolendæ memoriæ, una cum enunciata Consultatione, reque novissimo in ordine nostro proposita, Censuimus de ipsiusmet Ordinis Sententia interinandum recensitum Diploma cum sapra recensitis limitationibus tam in supradicta prima Interinatione, et etiam quo ad usum tituli Comitis et Equitis, cum moderationibus et restrictionibus, in narrata Consultatione expressis nempe quod in dilatione Torquis aurei permissum hoc tantum sit Prioribus Collegii per tempora, et in publicis functionibus, et intra fines Aulae, quo ad caetera vero Insignia, quae Nos unice tribuimus sigillo aureo in pectore gestando, haec quoque permittenda decrevimus, modo ipsa sigillaris forma distinguatur ab aliis, et proprius per Senatum recognitus, atque approbatus romaneat modulus opportuno exhibitus; prout tenore praesentium modis quibus supra ipsummet Privilegium approbamus et confìrmamus ad normam etiam dictae Regiae nostrae approbationis, Mandantes omnibus ad quos spectat et spectabit, ut Diploma ipsum sic ut supra a Nobis approbatum servent, et exequantur, servarique et exequi faciant, per quos decet.

In quorum, etc.

Firm.° Pertusatus.

Firm°......