Pagina:Rivista italiana di numismatica 1890.djvu/426

Da Wikisource.

è davvero esistita la zecca di mesocco ? 409

legitimo emptionis titulo acquisivisset proni in litteris et instrumentis desuper editis latius ac plenius contineatur quod nos huiusmodi venditionis contractam seu Instrumentum omniaque et singula in eo contenta que hic pro expressis haberi volumus ipsumque Comitatus titulum ac iura, indulta, libertates, immunitates, gratias, honores, homagia, donationes, concessiones universaque et singula eius privilegia alias concessa uti et possidere solita et non solita cum omnibus pertinentiis, datiis, gabellis, pedagiis, exactionibns et tributis ac aliis oneribus etiam apponi non solitis, ordinariis et extraordinariis, realibus et personalibus atque mixtis et aliis quibuscumque pro ipso Jo. Jacobo supplicante et pro suis successoribus non attento icto venditionis modo sub certis modo et forma inferius dictandis et in dicto venditionis Instrumento minime expressis de benignitatis nostre clementia approbare, innovare, ratificare, confirmare et de novo concedere et gratiose largiri et amplioribus libertatibus, privilegiis, exemptionibus et immunitatibus et presertim facultate cudendi monetam auream et argenteam dotare. Quodque sucessionem ipsam hereditariam dicti Castri et Comitatus Mosachi ad primogenitos suos natos vel nascituros restringere ipsisque omnem alienandi facultatem de plenitudine potestatis nostre Imperatorie adimere dignaremur Nos itaque etsi pro debito offitii nostri tum pro innata nobis clementia subiectorum saluti comodis et incremento intenti sumus et eorum precibus aures benivolas volentes prebeamus, tamen attendentes fidem et integritatem prefati Jo. Jacobi Trivulti quibus apud nos probatorum virorum testimonio sedulo commendatur tam et obsequia que majores sui sacro Imperio exibuerunt et ipse in faturum exhibere potest et debebit tanto sibi ad gratiam faciendam sumus liberaliores et ipsius precibus benignius inclinamur quanto illius ac majorum suorum benemerita in nos ac Sacram Imperium noscuntur esse maiora: bis itaque pensatis non per errorem aut per importunitatem petentis sed animo deliberato sacro principum, baronum, procerum, nobilium et fidelium nostrorum accedente Consilio auctoritate Romana Imperiali, de certa nostra scientia dictam venditionis contractam de prefato castro Mosachi initum et factum cum omnibus suis punctis, clausulis, articulis et tenoribus de verbo ad verbum prout in dicto venditionis Instrumento comprehenduntur quos hic pro expresse insertis habere volumus ipsumque Comitatus titulum ac iura, indulta, libertates, immunitates, gratias, honores, homagia, donationes, concessiones universaque et singula eius privilegia alias concessa uti et possideri solita et non solita, cam omnibus pertinentiis suis, datiis, gabellis, pedagiis, exactionibus ac tributis ac aliis oneribus etiam apponi non solitis ordinariis et extraordinariis, realibus et personalibus atque mistis et aliis quibuscumque pro ipso supplicante non attento venditionis modo supradicto auctoritate et scientia predictis approbavimus, innovavimus, ratificavimus, confirmavimus et concessimus ac presentium tenore approbamus, innovamus, ratificamus, confirmamus et de novo concedimus ita quod ipso et ejus heredes primogeniti dumtaxat et deinde eiusdem sui primogeniti primogenitas, ita deinceps gradatim de primogenito in suum existentem vel futurum primogenitum usque in finem linee recto primo-