Pagina:Rivista italiana di numismatica 1893.djvu/252

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

documenti visconteo-sforzeschi, ecc. 221
gnitatis vel preheminentie et quovis nomine nuncupetur qui audeat nec presumat per se nec submissas personas dirrecte nec indirrecte, publice nec oculte in ejus domo habitationis nec alibi tondere nec tondi facere, nec etiam cernire nec cerniri Tacere nec cernam aliquam facere nec fieri facere de monetis prelibati domini nostri vel 111. dominorum predecessorum ejus nec aliqua earum videlicet fortem a non forte seu minis forte, nec etiam trabuchare nec trabucari facere nec fondere nec fondi facere nec fraudem comittere nec comiti facere sub penna in quolibet casium predictorum cuilibet contrafatienti ygnis et confischationis omnium bonorum §uorum aplicandorum camere domini domini prelibati et inrimisibilliter auferendi.
«Item quod non sit aliqua persona que audeat nec presumat per se nec submissas personas scienter et doloxe portare nec portari facere in civitatem Mediolani, suburbio nec corpora sanctorum aliquam monetam foresteriam consimilem vel conformem aut contrafatientem monetis predictis vel alieni earum, vel etiam fiendis in futurum de mandato seu impositione domini domini prelibati, nec eam tallem monetam foresteriam expendere nec traffegare nec expendi nec traffegari facere sub pena cuilibet in aliquo contrafatienti in statutis decretis et ordinibus predictis contenta.
«Item quod quilibet campsor, bancherius et mercator vel alia que vis persona qui vel que habeat vel teneat aut teneri fatiat in domo sue habitationis vel alibi aliquod fornelum a vento vel alterius maneriei aut aliqua vaxa, crosolos vel instrumenta apta ad fondendum monetam alicujus maneriei debeat infra tres dies prox. futuros ipsa consignasse et presentasse et consignari et presentari fecisse aut intimasse et notificasse domino vicario et XII provisionum comunis Mediolani sub penna ygnis et confischationis bonorum suorum … quod quidem capitulum non habeat locum contra fabros seu aurifices nec alios quorum interest tenere fornellos, vaxa et instrumenta prò artibus suis exercendis, atamen non audeant nec presumant sub pretextibus artium suarum in aliquo contrafacere contentis in presentibus capitulis sub penis predictis…
«Item quod omnes et singulis bancherij exercentes seu tenentes banchum prò cambiando seu traffegando monetas extra Brolletum comunis Mediolani existentes debeant se se reduxisse ad exercendum eorum bancha et traffegi exercitium intus Broletum predictum infraquinque dies prox. sub penna cuilibet inhobedienti vel negligenti floren. ducentum aplicand. camere prefati domini et inremissibiliter auferenda».