Pagina:Rivista italiana di numismatica 1898.djvu/190

Da Wikisource.
186 vincenzo dessì



DOCUMENTO IV.


15 maggio 1443.


Nos Alfonsus dei gratia Rex Aragonum etc. Attendentes superiori anno cum nostro expresso priuilegio extitisse concessum quod sicut aliis Magistris racionalibus ac ceteris de officio Sicle Regni Sardinie concessum fuit monetam cudi posse sich quod denarij fini argenti undecim pro quolibet regali tres solidos minutorum Callaritane monete valituro et in quolibet argenti Marcho septuaginta dictorum regalium in liga apponi possent, prout ex priuilegio inde per nos concesso . est videre possetis vos fidelis noster Siluester colomerij Magister, dicte Sicle ex eo tunch in antea et omni futuro tempore jn dieta Sicla cudere dictam monetam ponendo dum taxat decem denarios bone legis sive argenti fini jn quolibet dictorum regalium ex quibus regalibus septuaginta quatuor recti ponderis in marcho apponj possint cum diminucionibus cum emolumentis salarijs et lucrjs in dicto premencionato priuilegio ad quod nos referimus expressis et declaratis juribus tamen curie nostre semper saluis remanentibus. Eciamque attendentes in pocioris gracie augmentum vobis predicto Magistro et officialibus diete Sicle licenciam et facultatem dedisse et concessisse ex quo dictum Regnum erat et est paupertate grauatum atque monete indigens quod possent de cetero vsque ad sumam dum taxat viginti quinque milium Marchorum infra qujnquennium, et ex post secundum formam dicti priuilegij in dicta Sicla cudere ac cudi facere regalia minuta diete Callaritane monete que sumam seu valorem unios regalis maioris decem octo ascendunt, et ex jllis jn Marcho quadraginta quinque solidos apponere edam possetis legem seu ligam argenti non mutando prout hec et alla in dicto priuilegio nostro vltimo dato jn nostris felicibus castrjs centra et prope Neapolim die vigesimo septimo mensis Januarij anni proximi effluxi MCCCC quadragesimi secundi ad quod nos referimus plenius et extensius sunt contenta Cuiusquidem cudende monete juxta formam proxime narratam possessionem seu quasi assecutus fuistis libere vos dictus Magister et jllam vsque nun in Ciuitate et Castro Callarj cudere consueuistis. Quia vero ex