Pagina:Storia della Lega Lombarda.djvu/332

Da Wikisource.
326 note

occasione voluerit eos offendere. Et jurare faciam omnes homines masculos mecum habitantes, XIV annos habentes usque ad LXV infra mensem, postquam juratum habuero, exceptis Clericis, Commissis, Asideratis, Caecis. Et haec omnia a proxima Pascha ventura usque ad annos viginti. Non fraudulenter dimittam, quin totum adimpleam bona fide, sine fraude, et malo ingenio, et quae praedicta sunt, omnia observabo Civitati praedictae. Et omnes, qui fuerint secum in concordia hac, exceptis Veneticis, qui ita debent juvare scilicet sum navibus usque in Brendam et usque in Civitate Nova, si opus fuerit, et usque in Mestrem et Baledello, et per mare et per Padum, et per alias aquas dulces, ubi possunt sine fraude. Similiter et tu non teneris venire mecum per aquam in aliqua parte sine tua voluntate, si nos juvabimus Venetiis, sicut circumdat antiquus Fluvius, et usque Lacuetum et usque Liquentia. Praeterea si aliquid havere aliunde advenerit, aut ab Imperatore Constantinopolitano, aut a Rege Siciliae, salvo nobis Veneticis hoc, quod nos Marchianis dedimus, et eo dispendio salvo quod fecimus in legatione praedicti Imperatoris aut Regis pro hac re bona fide omnia partiemur, et sine fraude erimus studiosi operari omnia ad communem voluntatem. Et quidquid Rectores praedictorum Locorum vel aliorum, qui nobiscum fuerint in hac concordia omnium vel majoris partis, addiderint vel minuerint, vel si de aliqua re concordaverint, bona fide et sine fraude observabo. Omnes Consules Longobardiae istarum Civitatum, et Marchiae, Venetiarum, et Ferrariae in concordia remiserunt sacramenta Scholarium et Mercenariorum, seu suorum, seu habitantium, nisi fuerint Milites. Ego juro, quod faciam me caput et guidam ad defendendum Civitatum Venetiarum, Veronam et Castrum, et suburbia, Vincentiam, Paduam, Trivisium, Ferrariam, Brixiam, Bergamum, Cremonam, Mediolanum, Laudum, Placentiam, Parmam, Mutinam, Bononiam, et aliarum Civitatum et Locorum, quae in concordia suprascriptarum Civitatum fecerint hoc sacramentum. Bona fide ero operator communis commodi et utilitatis supradictorum locorum, et ad retinendas rationes illorum, qui fecerint hoc sacramentum sub praecepto Rectorum illius Civitatis, ubi moratur reus, vel sub praecepto Judicis, quem ipsi elegerint. Et si aliquod commodum mihi evenerit causa alicujus Civitatis nobis adjungendae, seu alicujus gentis vel hominis, servabo illud ad communem utilitatem omnium soprascriptorum Locorom. Et hoc attendam, donec ero in hoc meo praesenti regimine.

Millesimo Centesimo Sexagesimo Septimo, Primo die Mensis Decembris, Indictione XV.