Pagina:Storia delle arti del disegno III.djvu/325

Da Wikisource.

s u l l e   R o v i n e   d i   R o m a. 307

nes premunt. Dicatur ergo: Pone quoque eam super prunas vacuam. Quia enim senatus deest, populus interiit; & tamen in paucis, qui sunt, dolores, & gemitus quotidie multiplicantur: jam vacua ardet Roma. Quid autem ista de hominibus dicimus, cum ruinis crebrescentibus ipsi quoque destrui ædificia videmus? Unde apte de civitate jam vacua subditur: Incalescat, & liquefiat æs ejus. Jam enim & ipsa olla consumitur, in qua prius & carnes, & ossa consumebantur: quia postquam defecerunt homines, etiam parietes cadunt. Ubi autem sunt qui in ejus aliquando gloria lætabantur? Ubi eorum pompa? Ubi superbia? Ubi frequens, & immoderatum gaudium? Impletum est in ea quod contra destructam Ninivem per prophetam dicitur1: Ubi est habitaculum leonum, & pascua catulorum leonum? An ejus duces, ac principes leones non erant, qui per diversas mundi provincias discurrentes prædam serviendo, & interficiendo rapiebant? Hic leonum catuli inveniebant pascua; quia pueri, adolescentes, juvenes seculares, & secularium filii huc undique concurrebant, cum proficere in hoc mundo voluissent. Sed jam ecce desolata, ecce contrita, ecce gemitibus oppressa est. Jam nemo ad eam currit, ut in hoc mundo proficiat. Jam nullus potens, & violentus remansit, qui opprimendo pradam diripiat. Dicamus ergo: Ubi est habitaculum leonum, & pascua catulorum leonum? Contingit ei quod de Judæa novimus per prophetam dictum2: Dilata calvitium tuum sicut aquilæ. Calvitium quippe hominis in solo capite fieri solet: calvitium vero aquila in toto sit corpore: quia cum valde senuerit, plumæ ejus, ac penna ex omnibus membris illius cadunt. Calvitium ergo suum sicut aquila dilatat, quia plumas perdidit, quæ populum amisit. Alarum quoque penna ceciderunt, cum quibus volare ad prædam consueverat: quia homines ejus potentes extincti sunt, per quos aliena rapiebat. Anche nel libro secondo de’ suoi Dialoghi, scritti nell’anno 593, o


Q q 2 594.,
  1. Nalium cap. 2. vers. 11.
  2. Mich. cap. 1. vers. 16.