Pagina:Storia delle arti del disegno III.djvu/423

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

s u l l e   R o v i n e   d i   R o m a. 405

copiosissimus statuarum greges etiam abundantissimi equorum, tali sunt cautela servandi, quali & cura videntur affixi: uti, si esset humanis rebus ulta consideratio, Romanam pulchritudinem non vigilia, sed sola deberet reverenda custodire. Quid dicamus marmora metallis, & arte pretiosa; quæ si vacet eripere, rara manus est, quæ possit a talibus abstinere? Ibi sunt exposita, qua facere potuerunt divitia generales, & labor mundi. Quem inter ista deceat esse negligentem? Quis in causa tali patitur esse venalis, quando gravissumum damnum potest fieri in pulchritudine singulari? Quare per indictionem illam Comitivæ Romanæ cum privilegiis, & justis commodis suis, tibi concedimus dignitatem, ut fideli studio, magnoque nixu quæras improbas manus: & insidiantes aut privatorum fortunis, aut moenibus ad tuum facias venire judicium; & rei ventate discussa congruam subeant de legibus ultionem. Quia juste tales persequitur publicus dolor, qui decorem veterum fœdant detruncatione membrorum, faciuntque illa in monumentis publicis, quæ debent pati. Officium tuum, & milites consuetos noctibus potius invigilare compelle: in die autem civitas seipsa custodit. Vigilans enim studio non indiget alieno. Furta quidem persuadent: sed tunc præsumptus facile capitur, cum custos minime supervenire sentitur. Statuæ nec in toto muta sunt: quando a furibus percussa, custodes videntur tinnitibus admonere. Proinde diligentiam tuam devotione laudabili sentiamus; ut cui nunc laboriosos fasces injungimus, securos honores postea conferamus. Dovrà però sorprendere, che Teodorico con tutto il genio, che inoltrava per le antichità, ordinale che venisse tolto dai sepolcri l’oro, e le altre cose preziose, come quelle che non giovavano ai morti, e poteano servire ai viventi1: impe-


roc-


  1. Cassiodoro lib. 4. epist. 14. Nella lettera 18. dello stesso libro ordinò Teodorico, si levasse a un prete l’oro, che era andato cercando per li sepolcri. Non diede quest’ordine Teodorico perchè gli dispiacesse puramente il cercarsi le cole preziose nei sepolcri; ma bensì perchè il farlo non conveniva ad un prete: e pare ancora dal contesto della lettera, perchè questi non avea riguardo alle ceneri dei defunti; e perchè Teodorico voleva, che si cercassero quei tesori con pubblica autorità, come appare dall’altra lettera