Pagina:Storia di Milano I.djvu/239

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search


di quaranta miseri prigionieri di guerra, sei militi milanesi, allora còlti, perchè parlavano co’ Piacentini, vennero condannati alle forche; Tum interim adducuntur captivi quidam de nobilibus mediolanensium sex milites, qui deprehensi fuerant ubi cum Placentinis perfida miscebant colloquia... nam ut supra dictum est, Placentia principi, etiam tum, ficta devotione, et simulata adhaerebat obedientia... hos itaque... duci jubet ad supplicium, similisque his, qui et prioribus, vitae finis extitit. Se Radevico avesse scritto per oltraggiare l’imperatore, non poteva fare di più. Eppure egli scriveva, nutu serenissimi imperatoris Friderici. Convien confessare che le idee della virtù e del vizio, dell’eroismo e della crudeltà erano diverse da quello che ora sono generalmente. Finalmente, così Radevico ci descrive il fatto della Torre. Jamque ad civitatis perniciem machinae plurimae admovebantur, jamque turres in altum extructae applicari caeperant. Tum illi summa vi atque pertinacia resistere, atque a muris turres arcere, suisque instrumentis, validis saxorum ictibus, nostras machinas impellere. Efferatis vero animis princeps absistendum putans, obsides eorum, machinis alligatos, ad eorum tormenta (quae vulgo mangas vocant, et intra civitatem novem habebantur) decrevit obiiciendos. Seditiosi, quod etiam apud barbaros incognitum, et dictu quidem horrendum, auditu vero incredibile, non minus crebris ictibus turres impellebant: neque eos sanguinis, et naturalis vinculi communio, neque aetatis movebat miseratio. Sicque aliquot ex pueris, lapidibus icti, miserabiliter interierunt. Alii, miserabilius adhuc vivi superstites, crudelissimam necem, et dirae calamitatis