Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/492

Da Wikisource.

2454 ingenium probes, dum Martiali favere videris; nec dubitaverim, quin de hoc tuo propensiore studio atque judicio, quas ipse tibi habeo, ille suavissimis versiculis aliquando referat, si id rescierit, et in hac modo clade sit servatus , sicuri eum nuper carcere inclusum et convictum Clemens admirabili lenitate conservavit, quum imprudenter potius quam maligne sacrosancti ejus Numinis Majestatem probroso carmine lacerasset. Levi enim persuasione inductus se gratum facturam crediderat Pompejo Columnae domino, qui tum flagrantissimas simultates cum Pontifice promotis armis exercebat. Sed postquam Maronis sepulchrum tam laeto carmine depicrum omnibus placet, audite et hos versus, quos eodem spiritu de Homero mollissime decantavit: An Smyrna est, quae te nascentem excepit, Homere? Anne fuit vatem, quae tumulavit, Ios? Altera habet nomen Violae, tenet altera Myrrhae: Fata tuum his decorant ortum obitumque simul. Quid magis est, quod te divina deceret Homere, Quam nasci in Myrrha, decidere in Viola? Haec quum Davalus et Musetius mirum in modum extulissent, ne putatore, ego inquam, eum in caeteris minus aequabilem poetam extitisse. Servant enim illam notam ingenii cum austeritate dulcissimi reliqua poemata, quae circumferuntur, adeo praeclare, ut uno leporis tenore integrum librum scribere nequaquam difficile ei fuisse appareat. Neque Casanovam propterea solum nominatum velim, quoniam solus in eo carminum genere cum gloria versetur, nam et alii protinus occurrent, qui epigrammatis scitissime ludant, nec ipsos omittam, qui modo Romae florebant, et ante alios Blosium Palladium ab epistolis summi Pontificis, cujus ingenio ad cuncta vel solutae orationis munera praeclare habili nihil paratius, nihil amaenius unquam fuit: uti illo maxime Panegirico enituit in honoretm Leonis Decimi habito, quum S. P. Q. R. optimo Pontifici marmoream famam in capitolio posuisset. Collotium item Esinum ab eruditi judicii absoluto candore perspicuum, Curtiumque Henricum, cujus musa modestior a subrustico pudore commendatur, in eo praesertim poemate, quo Romanae civitatis excidium gravissime nec plane quidem