Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/201

Da Wikisource.

caput clxxiii 191

CAPUT CLXXIII

IN BONA REPUBLICA LIBERA NULLAE LEGES CONSULARES
DE IURE PRIVATO

Fundamentum iurisprudentiae arcanae.

[1] Contra, quando patres de iure publico palam cum populo agere debebant, ius privatum eiusque scientiam sibi conservarunt arcanam, nullamque per consules de iure privato ad populum legem tulere, praeter unam Poeteliam Papiriam de nexu, quam ab optimatibus turba popularis expressit, ut noxae dediti tantum, non amplius ex contractu debitores, vincti domi apud creditores haberentur. Quam tulere Caius Poetelius et Lucius Papirius Mugillanus anno ab Urbe condita ccccxix, et, ut Livius cum profundissima iuris romani eruditione argutat, «ob impotentem unius vincti iniuriam, ingens vinculum fidei victum est, eoque anno aliud initium libertatis extitit».

Problema quod probat historiam romanam nondum
ex suis caussis spectatam.

[2] Sed, quando hominum natura ita est comparata, ut prius liberi esse, tum aequari aliis, postremo dominari cupiamus — et ius nexi plebi romanae tam grave erat, ut ex eo saepe in turbas ruerit, et prima turba inde orta sit; — cur non primum omnium plebs romana hanc libertatem, ante ius aequum, ante connubia, ante imperia et sacerdotia cum patribus communicata, vindicavit? In historia romana ab historia temporis obscuri illustrata libro secundo satis huic admirationi faciemus.

Omnes de iure privato leges tribuniciae — Regula ex legibus
coniiciendi romanam historiam.

[3] Ceterum leges in republica libera de iure privato latae ferme omnes tribuniciae fuere, et omnes, ut supra diximus1,

  1. Cap. CLXIII.