Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/255

Da Wikisource.

caput ccxii 245

Iurisconsulti ante Augustum erant quidam arbitri iuris.

[5] Sed, quando haec ita se haberít, scrupulus etiam restat: in quibus caussis iurisconsulti ab Augusto constituti iuris faciebant auctoritatem? In illis eorum civium qui, ut lites fugerent, ex iurisconsultorum responsis controversias decidere malebant; unde illa locutio, de qua supra1; «Quemvis arbitrum adige, vincam scilicet», ita ut iurisconsulti essent quidam arbitri iuris a partibus ultro sumpti; nam, a praetore dati, de facto cognoscebant, ad quos pertinet illa formula: «Inter iudices arbitrosque». Itaque ante Augustum de lite iurisconsulti responso decisa poterat altera pars ius postulare a praetore: hoc divi Augusti instituto, vetitum deinceps praetori est ius dicere de caussis de quorum iure iurisconsulti ab Augusto constituti respondissent.

CAPUT CCXII

VII

SECTIS IURISCONSULTORUM

[1] Papirius autem Flaviusque Augusti fuit — sub eo alterum ab Ateio Capitone2 — ut Tacitus laudat, «pacis decus», non, ut ille, ex regni vel potentiae assentatione, sed ex veri studio, Antistius Labeo, «vir incorrupta libertate et ob id fama celebratior, nam «Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur»3, Et tamen Capito iuris antiqui acer custos; Labeo iuris naturalis et veri assertor. Augustus libens utrumque alteri de iure adversari permisit, ob eam utilitatem, ut ius certum romanum in quaestiones abiret: ita divina providentia moderante, ut Capito imprudens4, Labeo praeter propositum,

  1. Cap. CCI, § «Ad hanc formam» [a].
  2. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 47, vers. «Hi duo».
  3. Tacito, Annales, III, 75 [Ed.].
  4. Vide Notas, 39 [postilla marginale].