Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/264

Da Wikisource.
254 caput 254

provincias evulgata1, ut omnium gentium interesset imperium romanum stare, romani nominis verbo socii, re vera nexi, redierunt ad statum illum quo sabini albanique in civitatem aequo cum romanis iure recepti sunt; et, uti plebs romana ultima libertatis lege Poetelia iure nexi soluta est, ita provinciae a Iustiniano iure mancipi postremo donatae2.

CAPUT CCXVIII

IURIS ET IURISPRUDENTIAE ROMANAE VICES
DIVINAE PROVI DENTI AE ACCEPTO TRIBUENDAE

Ius civile romanum factum ius naturale gentium humanarum — Iura, a pudore orta, ad pudorem redeunt et, a contemplatione nata, in contemplatione postremo desinunt — Per arcana rerumpublicarum erumpit intecta veritas.

1] Et, graeca humanitate sub auctoritate romani imperii3, qui, adempto iure optimo, omnia inter se moribus agitabant, ius civile in naturale gentium humanissimarum ius abiit, quod est ius naturale gentium, de quo iurisconsulti novi loquuntur: ita divino Numine moderante, ut iura, in terris a falsorum deorum pudore nata, per iuris gentium maiorum violentias, per minorum solemnitates, iterum ad pudorem veri Dei, seti conscientiae dictamen, redirent; et iura, inter gentes a caeli contemplatione orta, ad veri aeterni aeternam contemplationem, ut latius libro secundo firmabimus, beatitudinem aeternam reducerent. Nam divina providentia, ut cetera omnia, rebus ipsis dictantibus, ita et haec comparavi, ut, dum a Tiberio, uti Tacitus narrat, veritati consulitur, libertas corrumpebatur4, divinum consilium, praeter omne Tiberii propositum, dum a principibus romanis libertas et optimatium ordo

  1. Dig., I, 5 (De statu hominum), 17 («In orbe»).
  2. Cod. Iustin., VII, 31 (De usucapione transformanda), 1.
  3. Vide Notas, 42 [postilla marginale].
  4. Cosí corretto, nelle postille marginali, «oppugnatur» [Ed.].