Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/35

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

DE OPERA PROLOQUIUM

Scribendi occasio.

[1] Cum sex ante mensibus dissertationem publice haberem, cui, cum satis multis aliis doctissimis atque amplissimis viris, te habui, Francisce Ventura, in corona, eaque operis argumentum, duos supra viginti annos mecum animo versati, proponerem de uno principio, in quo universa divinarum atque humanarum rerum notitia demonstrata constaret, id egi, ut de re a tot tantisque viris frustra tentata, uti pictor ille sub pergula, a doctis hominibus ecquaenam fierent iudicia sciscitarer. Quod postquam disserui, amplissimus vir, Caietanus Argentius, Consilii neapolitani praeses, avunculus tuus — quem appellare laudasse sat est virum memoria, ingenio, iudicio singularem, in graecis latinisque literis adprime versatum, lectione, meditatione, stylo multissimum, et omnis divini atque humani iuris, publici privatique, tum scientia, tum solertia nostrae memoriae facile principem — id iudicium palam omnibus protulit: me super eo argumento disseruisse uti oratorem, philosophum et iurisconsultum oportebat. Quo nullum sane aliud evenire mihi optatius poterat, namque ea ipsa tria omnino praestare conatus eram, ut philologiam, qua oratores ornantur maxime, philosophiae submitterem, eiusque severa trutina expenderem, eaque ratione iurisprudentiae principia statuminarem. Deinde, quum doinuin tuam veni — soleo enim saepe, sed tum maxime officii caussa, ut tibi gratias agerem,