Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/36

Da Wikisource.
26 de opera proloquium

nedum quod aequo animo, sed attentissimo quoque me perpetuam illam horam disserentem audiveras — tu — illo acri iudicio, quo et aequitatis summe ancipitis momenta in foro exactissime pensas et inter sermones, quos cum doctissimis huius civitatis viris, qui tuam frequentant domum, de argumentis sive amoeniorum sive adeo severiorum disciplinarum institutos habes, vera, digna, utilia rerum sapientissime discernis ac iudicas — me admonuisti ut incoeptum opus erudirem expoliremque. Etenim, ex ipsa verorum natura, quae si rite et ordine disponantur, alia seruntur ex aliis, te iam ante animo prospicere affirmabas ex iisdem principiis, quibus me tam multa et nova et vera de divinae et humanae eruditionis scientia confecisse dicebas, innumera et vera et nova sequutura, quae ne ipse quidem suspicari, nedum providere unquam possem. Quapropter — amplissimi avunculi tui iudicio confirmatus, tua auctoritate, qua apud me et doctrina et dignitate et beneficiis plurimum potes, impulsus — de eo argumento altius latiusque ad te scribere statui.

Scribendi caussae.

[2] Iurisprudentia omnis ratione et auctoritate nixa est atque ex iis condita iura factis accommodare profitetur. Ratio naturae necessitate, auctoritas iubentium voluntate constat; philosophia necessarias rerum caussas vestigat historia voluntatis est testis. Itaque iurisprudentia universa coalescit ex partibus tribus: philosophia, historia et quadam propria arte iuris ad facta accommodandi.

[3] Apud athenienses τά πρῶτα, sive principia, iuris philosophi docebant convenienter suis cuiusque sectae dogmatis, disserendo de virtute, de iustitia, de legibus, de republica, de constantia sapientis, quae una philosophiae pars est. Et quatenus agit de republica, de legibus, «doctrina civilis» appellatur, quae per doctrinam de virtute, de iustitia, tanquam per surculum, a doctrina morali progignitur, quae de animi perturbationibus earumque remediis, de virtutibus atque inde