Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/46

Da Wikisource.
36 de opera proloquium

Assumptiones metaphysicae.

[32] Lemmata vero sunt quae sequuntur:

I

[33] Duo summa rerum genera summe diversa existere, substantiam intelligentem et substantiam corpoream, et ex utraque constare hominem.

II

[34] Mente per perspicuas ideas vera rerum diiudicari. Sensus autem a natura homini inditos, ut brevibus ac praesentibus voluptatis dolorisve notis utilia et noxia vitae discernat; sed de voluptatis et doloris veritate ipsius mentis esse iudicium.

III

[35] Occasiones non esse caussas rerum. Corpora autem et quae sunt corporis, uti sensus, esse occasiones, per quas aeternae rerum ideae in mentibus excitentur. At fluxa, uti corpora et quae sunt corporis, uti sensus, quid aeternum supra corpus gignere non posse: prae cuius veri ignoratione homines in Deum ingratos agere. Qui, quia, prae summa sua bonitate, ad quamvis sensus occasionem, tam tempori, tam exprompte, tanta praesentia, ideam rei, quae extrinsecus sensum movet, mentibus exhibet, res, quae sunt summe diversae, idem putant, et fluxa aeternis, ac vere maria coelo miscent.

IV

[36] Unum esse genus assensionis, et quo rebus contemplandis, et quo rebus in vita agendis, perspicue, ut tamen utrarumque fert natura, demonstratis assentimur. Nam qui officio faciendo non assentitur, is, perturbatione aliqua animi, id perspicue faciendum non cernit: quare, ubi perturbatio sedata sit, et animus ea sit defaecatus, hominem poenitet prave facti. Quod quia in geometricis rebus, exempli gratia, non evenit,