Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/47

Da Wikisource.

de opera proloquium 37

quia linearum nulla sunt studia sive affectus nulli, quibus perturbari homines possint, iccirco in iis ac in vitae officiis faciendis diversum assensionis genus esse videtur.

V

[37] Et postremum, quantum rei de obiecto perspicua idea exhibet menti, tantundem esse in obiecto necesse est.

[38] Videamus modo an, cum nova iurisprudentia principii loco statuat cognitionem summi Numinis, a quo tempore (nam Constantini magni) acutissima graecorum latinorumque ingenia — Ecclesiae nempe patres, qui soli gentium sapientiam ab sapientia aeterna correctam et emendatam, nullis sectarum studiis, sed unanimi diligentia et charitate in sinu foverent — in divinae naturae meditatione ferverent maxime, ac de ea tanto castius ac sublimius philosophis, quanto spiritus corpore puritate et mobilitate praestat, dissererent; videamus, inquam, an hoc principium nobis incipere, circumducere et absolvere possit veram ἐγκυκλοπαιδείαν, hoc est disciplinam vere rotundam, vere universam, vere sine offensione(1, cui iurisprudentiam, uti Ulpianus definierat, respondere eruditi scribunt: unde multo gravius quam graeci sapientis in omni doctrina, perinde ut vita, firmetur romani iurisprudentis constantia.




  1. Ut interpretatur Guilielmus Budaeus in Comm. ad Dig., I, 1 (De institia et iure), 1.