Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/75

Da Wikisource.

capita lxi-lxii 65

CAPUT LXI

DE DUPLICI COMMENSU

[1] Quantum ad ius attinet, duplicem commensum demonstravimus, arithmeticum et geometricum. In arithmetico commensu numerus sex1, qui est instar ulnae, per numerum quatuor replicatum dirigit maiorem numerum decem cum minori numero duo; et quantum a decem demit, tantum duobus addit, et ita excedentem numerum et excessum redigit ad aequalitatem, et ex excessu et defectu sex alterum efficit. Quare haec proportio unice spectat aequalitatem duarum rerum, nihilque attendit inaequalitatem personarum, quas ut aequales considerat, ac proinde in commutationibus obtinet.

[2] In geometrico commensu asses, tria et duodecimi2 faciunt trientes, unum et quattuor. Hinc haec proportio praecipue spectat inaequalitatem personarum, quae duarum rerum inaequalitatem exaequat; ac proinde regnat in distributionibus, in quibus dignitas personarum attenditur, ut docet Aristoteles. Quem immerito Grotius reprehendit, quia discrimen non advertit, quod sumsimus ex utriusque commensus natura.

CAPUT LXII

DE IURE RECTORIO ET AEQUATORIO3

[1] Utilitatis aequalitas arithmetico commensu electa est ius aequatorium, quod iurisconsulti in specie dicunt «suum»; et est omnis iustitiae aequatricis, vulgo «commutativae», materies, fons omnis restitutionis, et obtinet in omni societate aequali. Socii enim, qui inaequales pecuniae partes in commune contulerunt, non auferunt lucri partes aequales commensu comparato, ut Grotio videtur, quo dignitas personae, non pecunia attenditur; sed auferunt aequales commensu simplici,

  1. Ut insistam exemplis cap. XLIV, ad quae assume cap. LX.
  2. Ut insistam exemplis cap. XLIV, ad quae assume cap. LX.
  3. Sunt vocabula quae Grotius ex graecis latina reddit.