Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/103

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

ex primis sacrae historiae epochis consectanea 361

IX

[10] Summum numen hebraeis «Deus fortitudinis» dictus?

X

[11] Agraria ab illa gentium diversa, quae externarum religionum homines ab sui agri dominio semper prohiberet?

XI

[12] Et hinc cur hebraei patrios mores ac ritus semper acriter custodirent?

XII

[13] Et omnibus externarum religionum essent insociabiles?

XIII

[14] Ex qua custodia verae religionis in Oriente primae gentes ortae?

XIV

[15] Et brevi post Diluvium inter orientales cunctae civiles artes restitutae?

XV

[16] Ac inter eosdem statim monarchica regna condita?

XVI

[17] Primusque in historia profana prodit Ninus?

XVII

Virtute verae religionis Moses summus philosophus, summus
legislator, summus historicus.

[18] Atque adeo vera Dei, omnium creatoris, religio ab sua prima usque origine conservata Mosem praestantissimum philosophum praestitit1, qui Deum, non caelum, ut gentes, non

  1. Vide Notas, 17 [postilla marginale]