Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/107

Da Wikisource.

de poesos origine 365

VII

Ingeniorum solertia principio linguis debetur.

[11] Statuendum est ex his quae supra diximus, primos ingeniosos homines, omnis eruditionis omnisque linguae rudes, nihil aliud quam ingeniosos pueros fuisse: nam linguae mentes solertes faciunt, cum ad quanque rem, sive naturalem, sive moralem, sive domesticam, sive civilem, quae ferme innumerae sunt, mens memoria percurrat ingens vitae vocabularium et verbum eius rei proprium invernat1, quo eam appellet.

[12] His ab natura ita praeceptis, nunc ingeniosorum puerorum ingenium sequentibus observationibus, ad poeseos vestigandam originem, apposite consideremus.

I

Monstratur fons unde tropi.

[13] Ingeniosi pueri omnes homines suorum patrum similes «tatas» appellant, et in quaque re insigniores proprietates, quae magis sensus feriunt, notant.

Troporum omnium caussae duae — Metaphora.

[14] Hinc, si percurras tropos omnes, et poeticos maxime, ab altera ex his duabus caussis natos esse comperias, nempe in verborum inopia vel a rerum similitudine: ut «sitire agros», «laborare fructus», quae certe, ut aliae innumerae tum graecis tum latinis, sunt metaphorae rusticorum, vel a rebus quae magis sensus afficiunt2.

II

Metonymia

[15] Nam pueri ingeniosi, quum ignorant rem suo appellare nomine, per sensiliores caussas vel sensiliora effecta

  1. Cosí, nelle postille marginali e negli errata-corrige, emendati: «percurrit», invenit» [Ed.].
  2. Vide Notas, 18 [postilla marginale].