Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/109

Da Wikisource.

de poesos origine 367

V

Hypotyposes.

[19] Si puero ingenioso vix memores terriculamentum aliquod aut delicium, eo, tanquam praesente, terretur vel exultat: ex qua εὐφαντασίᾳ fiunt vividae hypotyposes, quae conciliant evidentiam narrationibus poetarum.

VI

Comparationes.

[20] Pueri ingeniosi, ut sua explicent sensa mentis vel animi, nullo orationis lumine crebrius et facilius quam comparationibus utuntur, quae sunt ampia poetarum supellex.

VII

Circumlocutiones.

[21] Et sane, si quis puer, et quidem rusticus, nesciat numero annum, et solis per duodecim Zodiaci signa orbem appellari «annum» ignoret, ut tempus, quod sentit, praecipuis rebus rure intra id actis ita describat:

Tertia messis erit;

vel si, perennitatem hac particula «semper» quia explicare non novit, dicat:

In mare dum fluvii current;

quis hunc, si cetera ad hoc instar pro suo rustici modulo dixerit, eximium arte factum poetam bucolicum admiretur?

VIII

Verba coniuncta poetarum.

[22] Natura fert infantes, utpote impotes plura oratione complecti, verba ipsa coniungere, ut nutricem apud nos «matrem mammulam» appellant. Ex quo fonte sunt verba coniuncta poetarum: «silvicultrix», «arcitenens», «nemorivagus».