Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/110

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
368 pars posterior - caput xii

IX

Onomatopoeiae.

[23] Nihil autem crebrius pueros videmus fundere quam onomatopoeias, quibus voces canum, felium, murium, gallorum gallinaceorum aliorumque, et tormentorum bellicorum bombos imitantur. Quia ipsum αίξ1, quum caro uritur, quod in Homero sublime dictum Dionysius Longinus laudat, quum exprimit sonum quem edidit Polyphemi oculus dum urebatur2, a nostratibus pueris effectum animadvertas.

X

Eclipses verborum.

[24] Et pueris ob linguae ignorationem eclipses verborum frequentissimas esse comperias.

XI

Imaginum granditas.

[25] Phantasia in pueris non est ex illa virorum aestimanda. Virorum iam est aetate durior et ratione infirmata; at in pueris, qui solo sensu res aestimant, praevalida est; et ideo praevalet, quod, tenerioribus cerebri fibris, graviores amplioresque in eam obiecta rerum imagines imprimunt. Saepe recordor, quum deambulatum eo, molles clivos ingentes mihi puero et abruptos montes visos esse. An hinc poetarum illi ingenti corpore heroes, ut, barbaris quoque temporibus, Rolandi, sive Orlandi, aliique Galliae palatini enormi statura memorantur? Certe quidem observare est, seculis nono, decimo, decimoprimo, quibus magnam humanitatis partem barbaries miseris modis deleverat, imagines Dei, Christi, Deiparae pictores ingenti facie effinxisse, ad illud numero exemplum, quo poetae deos describunt specie humana maiores.

  1. Cosí, nei due errata, corretto αυξιν (sic) [Ed.].
  2. Vide Notas, 21 [postilla marginale).