Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/117

Da Wikisource.

de poesos origine 375

Cur primi homines cantando loqui coeperunt?

[41] At hercule haec, quam ipsam pro nostris principiis nunc dicimus, vera caussa est: quod natura ita comparatum observamus — homines blaesos, quum pronunciare impediuntur, in cantum prorumpere, — id ipsum existimandum est primis hominibus evenisse, qui — praeduris linguae fibris, neque a pueritia in faciles flexus subactis (utpote nostrorum sunt puerorum qui in hac linguarum copia adolescunt) ad voces, quas raras audiebant et quae tum passim novae, et quidem omnes prolatu difficiles nascebantur, pronunciandas — eodem impetu in cantum erumpebant, principio arhythmicum, immodulatum, quali cantu romani pueri legem XII Tabularum, «tanquam necessarium carmen», ut Cicero tradit, ediscebant. Deinde, quia prima rerum vocabula monosyllaba, ut diximus1 de latinis, nata — nam de graecis non perinde constat, quia primam legum linguam custodire non norant, ut supra diximus quoque2; ut de hebraeis id est expeditum, quibus non solum nomina, sed verba ipsa ferme omnia monosyllaba sunt, quia historiae suae linguam ab suis originibus sancte servarunt, ut supra diximus etiam3, — et ex monosyllabis facile rhythmi componuntur (unde musicae dementa monosyllaba sunt, quae facile cantum componant), sic imprudentibus primis hominibus versus excidere4. Quorum cum animadvertissent suavitatem pastores, maxime ociosi, primi bucolicos versus invenere5.

XXI

Cur Homerus poetarum princeps?

[42] Atque ex his omnibus, quae de poeseos origine, ni fallor, apertissime demonstravimus, liquet ratio cur Homerus

  1. Priore libro, cap. CXLIX.
  2. Ibidem, cap. CLXXXII.
  3. Hoc libro, parte II, cap. VIII, § «Alterum» [12].
  4. Vide Notas, 25 [postilla marginale].
  5. Vide Notas, 26 [postilla marginale].