Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/119

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

de poesos origine 377

et radissime statuit aquam primum esse omnium rerum principium. Unde nam igitur haec, quae platonici maxime, praeter alios praestantissimos philosophos, in Homero profundissimae sapientiae semina inveniunt, provenere? Confugiunt eo: Homerum ab Aegyptiis didicisse. At Homerus ducentis et plus eo annis ante Psammeticum floruit, a quo Aegyptus ionibus caribusque reclusa est. Sed esto Aegyptum clam penetrarit Homerus, scilicet ab aegyptiis haec sublimia didicit, a quibus Thales, cclxix post annis, tam rude et crassum rerum principium didicit, aquam. Eruditi christiani dicunt ab hebraeis et Mosis schola. Sed demonstravimus priscas gentes, vel brevi unius continentis ambitu, alias ab aliis ignaras egisse, et per caussas bellorum cognitas esse1; et libro priore2 maiores gentes suas religiones et leges vel suis clam plebibus habuisse. Tantum abest ut peregrinis evulgarent! Et hebraeos, gentibus vel in communi victu insociabiles, suam doctrinam iis profanasse putandum est? An dicent (quod nefas invictis rationibus demonstravimus falsum3) Homeri gentem, a Diluvio in aliquo summo monte servatam, antediluvianas scientias custodisse?

Cur Achilles heros sensu, non ratione, admirandus? —
Cur [Homerus] omnibus dialectis usus est?

[46] Quid igitur heic dicendum? Nimirum has sublimis sapientiae sententias sequentes philosophos doctissimos in Homero ipsos excogitare, dum cupiunt invenire — quia student haec sua ipsa excogitata antiquitatis testimonio confirmare, ea falsa persuasione: primos poetas naturales fuisse theologos; — et Homerum, felicissimo ingenio praeditum, principem poetarum locum tempore ipso occupasse, quod aetate proxima seculo poetico natus est, dum lingua adhuc inops erat, sensus etiamdum regnabant, ratio adhuc erat infirmior. Unde eius heros Achilles sensu, non ratione, admirandus, ut qui inexo-

  1. Hoc libro, parte II, cap. I, § «Quae res» [15].
  2. Libro priore, cap. CLXVII.
  3. Hoc libro, parte II, cap. X.