Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/136

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
394 pars posterior - caput xvi

assyriacum et alterum aegyptiorum etiam opulentissima regna divisimi mansisse, secunda hebraeorum in Aegypto captivitate, testatur. Cum quo loco adamussim congruit Xenopho1, quia praeter ceteros graecos duces penitissimam in Persiani intulit arma, ac res persarum, gravissiinus philosophus, Trogo Pompeio, sive adeo Iustino2), multo rectius novit. Quin Polybius, libro secundo, scribit res Asiae per Alexandri Magni bella graecis innotuisse3.

[4] Huic sacrae historiae loco graviter adstipulatur Cornelius Tacitus4, ubi de Germanico haec narrat: «Mox visit veterum Thebarum magna vestigia; et manebant structis molibus literae aegyptiae, priorem opulentiam complexae: iussusque e senioribus sacerdotum patri uni sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta millia aetate militari; eoque cum exercitu regem Rhamsen — hic Rhamses aegyptius demonstrabitur esse Sesostris, quem tradit Herodotus, et ante Ninum, seu universi temporis profani historiam, Trogus Pompeius, eiusque epitomator Iustinus5, memorat — Lybia, Aetiopia, Medis et Persis, et Bactriano ac Scytha potitum: quasque terras Syrii Armenique et vicini Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse. Legebantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri, numeros armorum equorumque, et dona templis, ebur atque odores... haut minus magnifica quam nunc vi Parthorum aut potentia romana iubentur». Igitur Sesoster ille Herodoti ex gentibus victis non solam victoriae adoream domum reportabat6.

  1. Cyropaedia, 6.
  2. Cosí invertito, nelle postille marginali, l’originario: «Iustino, sive adeo Trogo Pompeio» [Ed.].
  3. Quest’ultimo periodo è una postilla marginale non rifusa poi nelle Notae [Ed.].
  4. Annales, II, 60.
  5. Historia, principio.
  6. Hoc libro, parte II, cap. I, § «Principia» [14].