Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/158

Da Wikisource.
416 pars posterior - caput xx - principium

unde «Iovis»), ut idem esset «te per Iovem obtestor» ac «ius postulo», et idem erat exlegibus «orare» ac, post natas leges, «agere». Cuius vestigium in XII Tabulis capite De furtis extat: «furti orato» pro «furti agito». Unde conficitur idem fuisse olim «per Iovem orare» quod nunc est «iure agere», et sic constat illud, quod poetae caeli, sive aëris, sive aetheris, mentem fecere Iovem, hoc est Iovem fecere caeli voluntatem.

«Fas»: Iupiter loquens — Fas, iustitia, Themis.

[10] Hinc sublimis illa poetarum sententia: «aureo seculo homines fas in pectore Iovis scriptum legisse», quod fas putaretur Iupiter ipse qui vellet; uti etiamnunc pii, rudiores ex ignoratione caussarum, quicquid evenit, Deum id voluisse, id fecisse, dicunt1. Cum qua re congruit illud, observatione dignissimum: priscos romanos iustitiam «Fas» appellasse, ut testatur Ausonius2:

Sunt et caelicolum monosyllaba: prima deum Fas,
Quae Themis est graiis3;

a qua fecit secundam Rheam, quae et alio latino nomine appellatur Ops4. Et Themin esse putabant quae praeciperet hominibus id petere quod fas esset, eamque id esse existimabant quod et ius est. Cui sententiae adstipulatur Vetus glossarium: «θέμις, ’fas ’, ’iustitia’». Unde philosophis mansit Themin exigere ab hominibus poenas quas soli irrogant dii: prave facti conscientiam, infamiam, oblivionem5.

«Numen» unde?

[11] Hanc deorum voluntatem dixere «numen», quod Iupiter fulmine et tonitru, volatu et cantu avium, tanquam nutibus, e caelo fatur, ut diximus libro superiore6; unde id erat

  1. Hoc libro, parte II, cap. 13.
  2. Idyll. De diis [12].
  3. Cfr. Notae, 51 [Ed.].
  4. Ut notat testus [cfr. Notae, 52].
  5. Hoc libro, parte III, cap. III.
  6. Cap. CIV, § «In statu» [5].