Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/189

Da Wikisource.

de poenis 447

vim faceret patri, capite De parricidio; item «sacer Cereri» qui alienas fruges furtim noctu pavisset secuissetve, capite De damno; et, ante legem XII Tabularum, lege Iunia erat «Iovi sacer» qui tribunum plebis violaret.

Primarum gentium humanitas.

[107] Etenim sub theocratia nefas putabant hominem, vel sontem, occidere, idque ius ipsius Dei esse existimabant. Cuius moris aureum sane inter Germanos extat vestigium apud Tacitum. «Ceterum — inquit1 — neque animadvertere, neque vincire, neque verberare quidem, nisi sacerdotibus permissum: non quasi in poenam nec ducis iussu, sed veluti deo imperante, quem adesse bellantibus credunt».

[108] Itaque maiores gentes a sonte devoto, quem graeci dixere ἀνάθημα, tanquam a sacro abstinebant, sermonem segregabant, fugiebant contactum, et ex Nemesi, si ve divina iustitia2, occidebant.

Qui «improbi»? «intestabiles»? — Exilium principio
poenae effugium.

[109] Ab hisce inclamationibus provenere romanis «improbi intestabilesque», qui proinde, omnibus abominandi, in exilium ibant. Atque ab his primis usque temporibus ortum ut exilium, non poena, sed poenae effugium esset. Qui mos diu in republica libera est observatus: unde «exul» pro «profugo» latinis passim.

«Supplicium» pro sacrificio et poena.

[110] Atque indidem «supplicium» mansit et pro sacrificio et pro poena significanda, ut a Sallustio3 romani, hac poetarum locutione, dicuntur «domi parci, in suppliciis deorum magnifici».

  1. Germania, 7 [Ed.].
  2. Hoc libro, parte II, cap. III, principio [§ 3].
  3. Catilin., 9 [Ed.].