Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/190

Da Wikisource.
446 pars posterior - caput xx - sectio xi

[«Execratio»] — «Aqua et igni interdictio».

[111] Huic devotioni, urbibus fundatis, alia alibi similis poena exercita est. Templum Execrationis erat atheniensibus et argivis; unde fortasse Plato in suis Legibus excommunicationem irrogat parricidis. Eodem poenae genere usos Germanos, testatur Tacitus. Sed nulli nostrae similiorem quam inter Gallos druidae, ut narrat Caesar, De bello gallico1. Romae autem successit, et diu mansit, «aqua et igni interdictio», nempe civitatis excommunicatio, quod aqua et ignis, ut capite sequenti narrabimus, prima rerumpublicarum rudimenta fuerunt.

Regnum braminorum — Bonci iuris gentium sacerdotes,
ut antiqui Aegypti sacerdotes.

[112] Hae antiquissimae theocratiae falsae etiamnum permanent apud indos; et, ut solent ceterae respublicae, longo temporum successu moribus corruptissimae. Id regnum dicitur braminorum, qui fuerunt vetustissimi brachmanes, indorum philosophi, aliter dicti «gymnosophistae», ut linguae sanctae eruditi idem significare suis originibus probant: qui item, ut illi, in lucis agunt, ex antiquissimo instituto, ut contemplationi melius vacarent2 In eo regno sacerdotes, «bonci» appellati, iure gentium sibi sacerdotia custodiunt: ita ut eorum familiae in ocio et ganea dominentur, plebes in labore serviant et suis operis victitent. Ex hoc genere antiquissimum sacerdotum in Aegypto regnum fuisse, dant coniicere historiarum fragmenta, quae narrant sacerdotes, ex quibus reges creabantur, sacrarum literarum studio, quibus continebant arcanas et religionem et leges, unice dedisse operam, plebem vero agriculturae et opificiis applicatam: quare plebei sacerdotibus infensissimi, et inter utrosque et iure nexi crebra civilia certamina, in quibus semper sacerdotes superiores extitere3.

  1. VI, 13 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 77 [Ed.].
  3. Cfr. Notae, 78 [Ed.].