| Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
| secunda epocha temporis obscuri | 461 |
atque inde postremo «haruspicina» appellata, atque indidem «ara» ipsa: non ab ἀρή, «votum», quod temere grammatici; sed qua nos dicimus ratione: quia in primis aris prima vota, prima ἀρατήματα, primi homines sacri caesi sunt.
Fines agrorum «arae».
[27] «Aras» autem primitus fines agrorum dictos docet Celebris, apud Sallustium[1], historia de aris Philenorum, quae in cyrenaica regione fuere finis imperii carthaginiensium Aegyptum versus, in illa terrarum vastitatem a Philenis fratribus definitus. Hinc in geographia tot urbes ubique «Ara» vel «Arae» appellatae. Quin in Sacro Codice, notante Cellario[2], «Aram» primum et universale vocabulum urbium ac regionum fuit. Etenim quo sono graecis ἀρή, «votum», latinis «hara», prima h aspirata, «septum», hebraeis ultima h aspirata, [testo ebraico], «arali», carpsit; unde [testo ebraico] «ari», «leo»; et [testo ebraico] «aram», nomen proprium viri, a quo «Aramia» Syria dicta et [testo ebraico] «aramaeus» syrus, et ab eadem origine [testo ebraico], «armon», arx, unde forsan «arma», quia arcent, et «armon», «palatium», «turris regia», forsan a septorum palis, a quibus palis forsan Pales, pastorum dea. Hinc «ad aram confugere» confugere ad asylum.
«Ara clementiae» atheniensium — Sex asyla hebraeorum —
Curia romana — Ara sociorum.
[28] Ex quibus omnibus celeberrima atheniensibus mansit «Ara miserorum sive infelicium» dicta, quam Herculis posteri constituisse a graecis traduntur: argumentum gentis praeter ceteras humanissimae, quo merito super alias nationes se extollebant, quod inter ipsos asylum omnibus miseris profugisque sanctum et inviolatum pateret: quo forsan exemplo omnia templa graecis vocantur «asyla». At apud hebraeos