Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/204

Da Wikisource.
460 pars posterior - caput xxi

sex asyla constituta, sex urbes levitarum, qui populi hebraei optimates erant. Neque hunc maiorum gentium morem obliteravere romani, apud quos Curia, quae ex senatoribus sive optimatibus componebatur, «Ara sociorum» habebatur et a Cicerone 1 sic dicta, ad quam socii populi romani ab aliena vi et iniuriis, tanquam ad asylum, confugiebant; unde patres de repetundis perpetui quaestores fuere.

Prima humanitas fundavit respublicas —
Venetae reipublicae laus.

[29] Igitur vides non tam una ex arcanis regni artibus, quae ferme omnes sunt infirmiorum consilia, quam ex fortissimorum magnanimitate ius asylorum fundatum, et asylorum iure respublicas primas optimatium conditas esse, ut libro priore diximus2 et heic latius dicemus: nec regna ex dominandi aviditate, sed ex humanitate protegendi infirmos adversum vim primum in terris orta. Quem generosum maiorum gentium morem veneti patres, qui eos plurimum referunt, diligentissime custodiunt: nam miseros, qui vel ob magnas regum inimicitias ad ipsos confugiunt, sancte in fidem recipiunt et fortiter tuentur3.

Cur inclyti dicti «fortissimi»? «optimi»? — «Vir bonus»
pro «iudice» unde?

[30] Ita qui, inclyti, suas ad aras profugos in fidem recipiebant, ob hoc beneficium «fortissimi» appellati, ea significatione qua aliis utilissimi: quo sensu «fors fortuna» bona fortuna dicta, et hinc appellati «optimi», quod bonum sit quod alios beat. Unde «Deus Ontimus». qui prodest omnibus et semper prodest; et «bonus vir» romanis iudex, qui alienae utilitati stridere debet, non suae. Unde vocabulum ipsum docet fortitudinem veram ad tutelam, non ad perniciem, natam esse.

  1. In Verrem, II, 5, 48 [Ed.].
  2. Cap. CIV [Ed.].
  3. Cfr. Notae, 88 [Ed.].