Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/207

Da Wikisource.

secunda epocha temporis obscuri 465

Claudius, decemviri nepos, contra Sextium et Licinium, perpetuos legis auctores de consulatu plebi communicando, inquiens patricios privatim auspicia habere, quae plebei ne in magistratu quidem habent: quos supra diximus patricios fuisse auspices maiores et auspicia publica habere, quare tribunatus plebis verus magistratus non erat, quia, cura non haberet auspicia, nullum habebat imperium, eiusque vis omnis, non in iubendo, sed in vetando stabat. Quae, a Livio ad patres a Romulo lectos, et multo magis a Iunio Bruto conscriptos, translata, tam densas romanae historiae tenebras offundunt, ut ex vero Publius Decius Mus, adversus Claudium pernegantem sacerdotia plebi communicari, cum stomacho dicat: «Semper ista audita sunt eadem: penes vos auspicia esse, vos solos gentem habere: en Romae unquam fando audistis, patricios primos esse factos, non de caelo demissos, sed qui patrem ciere possent»1, idest nihil ultra quam ingenuos, hoc est e matre libera natos. Atque haec est ratio cur alteri famae apud Suetonium2 non assentiar, et verius putem Appiani gentem cura Atta sub Romulo venisse Romam: nam, si, uti altera fama fert, post reges exactos venisset, neque haec Appius tam audacter diceret, et Mus Appio, ut minorum gentium patricio, id, quod gravissimum erat, exprobaret. Hoc graviter animadvertendum censeo, namque haec res erit praecipuum omnis romanae historiae, politiae et iuris civilis romanorum, tum sacri, tum profani, tum publici, tum privati, fundamentum.

«Cliens» unde?

[36] His, quas supra descripsimus, rationibus, tempore obscuro clientelae institutae, quas postea Romulus recepit (non, ut vulgo putarunt, instituit) et certis legibus distinxit ac patribus romanis attribuit. Et dictae sunt «clientelae», quasi «cluentelae», a verbo «cluere»; unde «clientes»,

  1. Liv., X, S [Ed.].
  2. In Tiberio, [2].