Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/217

Da Wikisource.

secunda epocha temporis obscuri 475

essent. Quod dat coniiciendum constantem super gentium et vero, nisi quis intra arces imperii, quae hostem arceant, se receperit, is iure gentium postliminio receptus non habetur1.

Duo rerumpublicarum ordines inchoati —
Respublicae ex pietate et virtute ortae.

[60] Ita, clientelis fundatis, extitere duum ordinum, quibus omnes stant respublicae, rudimenta, inclyti et clientes: illi sacri, hi profani; illi fortes, hi infirmi; illi sapientes, hi vulgus; ac proinde illi digni, qui heri essent, hi famuli. Unde ordinibus omnino duobus omnis respublica constat: altero qui imperat; qui paret, altero. Et respublicae omnes pietati, religioni, virtuti suas primas debent origines; namque ex optimis et plebibus primum coaluere, ut inferius dicemus, qui, rebus publicis sedatis «patres» et «plebes», motis vero «optimates» et «turbatores» dicuntur.

«Viri» et «homines», «foeminae» et «mulieres».

[61] Et prima illa generis humani divisio introducta, ut alii «viri», alii «homines» essent, et «viri» essent qui graecorum «heroes»: unde romanis mansere «vir» vocabulum dignitatis, «homo» naturae; uti «foemina» vocabulum laudis, «mulier» contemptus.

Optimi, heroes inchoati philosophorum, iuris heroici fundatores.

[62] Et optimi tertii ab homine integro heroes fuere, heroes, inquam, pudoris, continentiae, iustitiae, fortitudinis, sapientiae, humanitatis, quas omnes virtutes colebant ipsa pietate: quales postea philosophi suos heroas fingere rationibus studuere. Quare libro superiore2 dicebamus, si «ius maiorum gentium» graece vertere quis vellet, ei δίκαιον ἡρωϊκόν quam proprie tam eleganter dicendum esset.

  1. Grotius, De iure belli et pacis, libro III, cap. De postliminio.
  2. Cap. CIV [§ 12].