Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/227

Da Wikisource.

tertia epocha temporis obscuri 485

muratissima habendi senatus loca, quae dicit Cicero; primae, quas diximus, curiae; et poetis sunt «regum turres»1, nempe a «terrendo» dictae, ceu «terres», et forsan hae primae «terrae»; et inde «orbis terrarum» gentium universitas, quarum Cybeles turrita character. Tunc primum coepere regnorum consilia sive imperiorum arcana, quo spectat illud Sallustii de tempore obscuro dictum: «alii corpus, alii ingenium exercere», quando ’Aottj urbs dicta, unde «astutia» et «astuti» vocati.

Reipublicae optimatium nota propria: custodia iuris.

[19] Hinc praecipua reipublicae optimatium nota fuit custodia legum, quam bis artibus tuebantur, custodiendo fortiter rnores quibus suas gentes fundatas accepere; et sic habere «ius in latenti», ut Pomponii phrasi utar, et iura manu regia ministrare exemplis, in quibus diximus consistere «ius incertum» quod Pomponius narrat, idque esse quod veneti servant et vulgo dicunt «caso seguio»2.

Antiquissima plebiscita.

[20] Itaque patres clam publica decernebant; deinde, plebis consilio advocato, decreta evulgabant, quae sunt antiquissima plebiscita uno «s» scripta, de quibus libro priore3 diximus. Qua forma antiquissimas respublicas Aristoteles in Ethicis notat, et heroica regna Homerus recta esse testatur4, et exemplum romanum in horatiano iudicio, apud Livium, libro superiore observavimus5.

Cur priscis temporibus tyrannorum laudatae caedes?

[21] His temporibus tyrannorum caedes laudatae et tyrannicidis statuae positae6, quia ex arcano ordinis decreto fiebant non aliter ac nunc si iusti regis imperio subditus, regni

  1. Cfr. Notae, 101 [Ed.].
  2. Cap. CXLIX, libro priore.
  3. Cap. CL, eodem.
  4. Cfr. Notae, 102 [Ed.].
  5. Cap. CXLI [Ed.].
  6. Cfr. Notae, 103 [Ed.].