Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/228

Da Wikisource.
484 pars posterior - caput xxii

usurpator, subornatis percussoribus occidatur. Nam ordo erat summa potestas: heroici autem reges erant ordinis lingua domi in legibus ferendis, manus foris in bellis administrandis. Neque sane putandus Lucius Iunius Brutus turbidus populi romani excitator, quum regum eiiciendorum extitit auctor, neque talis tantusque vir ab eventu laudandus: necessarium enim est ut, ob tot caedes senatorum factas, ob intolerandam superbiam, ob insignem luxuriam, patres eius rei Bruto auctores fuissent.

Reipublicae optimatium proprietas: tutela imperii stare.

[22] Indidem, cum eae respublicae in eo starent, ut ordo se1 a plebibus tueretur, earum perpetua proprietas fuit ut imperia in protutando sua, non occupando aliena, regerentur: quarum rerumpublicarum heroicus character fuit, supra nobis expositus, Tanais. De quo tempore vere Sallustius tradit illud: «sua cuique satis placebant».

Unus graecorum Theseus septem romanis regibus aequipollet.

[23] Quare illa Thesei non minor quam ulla Herculis aerumna fuit, ut de eo tradit Plutarchus: atticos, per minuta regna dispersos, in unam urbem Athenas cogere. Et in Latio, circa Romani, tot minuti reges et populi, ut, intra ducentos et quadraginta regni romani annos, viginti ferme regnis excisis et captis, non ultra viginti stadia imperium romanum prolatum sit.

«Res repetere» unde dictum? — Quae «bella pura et pia»?

[24] Atque ex hoc primo minorum gentium iure provenit illa foecialis iuris formula «res repetere» pro «bellum indicere». Nam eo iure regna, quia omnia optimatium erant, non in prolatione, sed in tutela imperii continebantur; et bella a diis primum orta, quae vere pura ac pia erant, nam ob repetitionem rerum raptarum, quae non restituerentur, gere-

  1. «Se» aggiunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.]