Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/255

Da Wikisource.

de legum poenalium origine 513

Legum imperium quid? — Iusta vis corporum,
ad vim animorum transmissa, genuit iura.

[26] Haec vis quaque privata maior est legum imperium, quo ius optimum iure maiorum gentium ex vi iusta corporum abiit in ius optimum iure civili communi ex vi iusta animorum. Ita virtus, quae iure maiorum gentium fuerat vis corporis ratione temperata, qua suas res quisque manu tuebatur, facta est vis animi seu iuris, quod animo haeret, qua quisque res suas lege parat, lege conservat.

Ut ordo corporum factus ordo iuris?

[27] At, legum auctoritate tanto terrore firmata, ordo patrum, qui, in certaminibus [quae] cum plebe existebant, erat ordo iuris maiorum gentium, qui eminebat vi, factus est ordo civilis, qui emineret legum auctoritate, sive iuris civilis dominio.

Agrariis firmatus ordo corporum — Legibus poenalibus firmatus ordo civilis
— Rerumpublicarum ordinum legumque ad Deum recursus.

[28J Atque, ut ex ordine iuris maiorum gentium natae primae leges, nempe agrariae; ita ex legibus dein poenalibus confirmatus est ordo civilis, seu civilis potestas, qui, ut legibus est constabilitus, ita legibus conservatur; et reipublicae forma eo propius ad genus divinarum rerum accessit, quo altius se extulit, ut civilis potestas, ex coitione corporum, qua in primis cum plebe turbis nata est, fieret consensio animorum. Atque haec esset lex ipsa, quam Papinianus eleganter «communem reipublicae sponsionem»1, et Aristoteles divine «mentem affectionibus vacuam» definivit2.

Medusae mythologia.

[29] Huius epochae, quantum ad optimatium respublicas legibus poenalibus constitutas attinet, character fictus Medusae

  1. Dig., I, 3, 2 [Ed.].
  2. Cfr. sopra lib. I, cap. CXLIV, § 2; CLII, § 6 [Ed.].