Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/264

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
520 pars posterior - caput xxix

Thesei etymon — «Possessio» unde dicta?

[6] Theseus appellatus a θέσις, ut putant, insigni membrorum positione; anne, multo rectius, ab illa «pedum positione», unde «possessionem» appellatam putant, quam tu rectius a «porro sessione» dictam dixeris. Ex qua nata et dicta haereditas ab «haerendo», quam diximus cuiusque inclyti ditionem principio vocatam: unde «inclyti», «heri» primum dicti, qui etiam sic dicti mansere a servis famulabundis, ut herus iussit, non dominus.

[7] Studio Theseus deflagravi ad Herculis exemplum se comparandi, et Periphetem Corynetum1 (a clava, κορύνη, appellatum, quam postea, ut vieti insigne spolium, ad Herculis exemplum, gestavit), Synnim Pytiocamptem2, Crommionem3, suem ingentem et pugnacem feram, Scyronem, Procustem, aliosque latrones interemit; unde «Hercules alter» dictus.

Theseus, atheniensis agri inclyti.

[8] An eo Theseus quoque poeticus plures fuere inclyti qui Athenas, ut Hercules plures inclyti qui Spartani, fundarunt: non verus Hercules, quia non, ut spartani, statum optimatium conservavit?

Minotauri mythologia.

[9] Cretensis Minotaurus (hanc unam e satis multis fabulis pro nostris principiis interpretor, quia haec una est omnium maxime insignis et potissimum ad rem nostram facit) navis fuerit, cuius prora, uti naves solent, in taurum sit efformata4 et «Minois», cretensium regis, «taurus» dicta. Quae in Labyrintho — hoc est Mari Aegeo, ob tot, quot habet innumeras

  1. Testo: «Periphatem, Corynetum» [Ed.].
  2. Testo: «Synnim, Protocampam» [Ed.].
  3. Testo: «Crommionam» [Ed.].
  4. Cfr. Notae, 129 [Ed.].